Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 138

Precedente Successiva

voces? Agnovit S. Augustinum hunc aeris sensum in libro de divin.
daem. ubi inter caeteras rationes assignat ob id daemones divinare.
quia corpus habent tenue, aereum, aptum pati facillime, hancque
passionem esse sensum, et sagacitatem, atque ex pauca praeparatione
in causis argumentari effectus, quam celeriter. Multaque ad rem
adducit: tametsi ipse credam daemones natura incorporeos esse.
Equidem longa experientia edoctus nunc subito discerno, num somnium
sit ab humoribus et fuliginibus, aut ab aëre, aut ab intelligentiis
abstractis bonis vel malis.
Caput XI.
Prophetiam naturalem in spiritu, supernaturalem in mente
fieri, et perperam ab Aristotele et Galeno confundi;
et de Sybillis et Phythonissis.

~ At prophetia, qua Deus homines donat, non in spiritu
corporeo initiatur, sicut in melancholicis et
brutis naturales prophetiae fiunt, sed in mente per se
primum, ab ipso hominibus immissa, et ea ostentat
res altissimas, in eaque residet ipse solus, movet, docet.
in abstractionibus adeo vehementibus, quae trahunt
una spiritum corpusque consequenter in coelum. Unde visi
sunt multi in aërem elevati saepissime. ut S. Catharina et S. Franciscus
usque ad nubes; qui Dei amore ferventes corpulentiam vicerunt,
non autem victi sunt. Si magnes attrahit ferrum, sursumque
elevare facit et in sublimi sustineri, stultitia crassa est Aristotelicorum
negantium ecstasim divinam. Colligitur spiritus crassi ferri,
propriamque exuperat corpulentiam ad odorem sui perfectivi Entis;
et canis ut carne potiatur eo sursum attollitur, quo per se perveniret
nunquam; et homo nymphae amore fervens ardua aggreditur, ita ut
exercitum unus dissipet homo in momento, quanto ergo magis credendum
est, mentem attolli, quorsum aspirat, sursum, spiritum que
incalescere, et colligi secum, corpusque simul in altum trahere,
auxiliante divino amore, illi etiam communicato, ac toto simul composito
ex mentis unitione? videmus quidem Ecstaticos non sentire si
pungantur, quoniam totus spiritus sursum elevatur collectus, reliquitque

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche